monumenta.ch > Plinius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 15
{V} ad hoc non opes ei defuere, non vires, non discentis ingenium, quae non alia patiente mundo! inmensum, indubitatum exemplum est falsae artis, quam dereliquit Nero; utinamque inferos potius et quoscumque de suspitionibus suis deos consuluisset, quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones eas! nulla profecto sacra, barbari licet ferique ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. saevius sic nos replevit umbris.